- ATHANATI
- I.ATHANATIGraece Α᾿θάνατοι, i. e. Immortales; Recentioribus Athenasi, militum genus, apud Imperat. Graecos. Quemadmodum enim apud Persas olim Legio erat militaris, qnam τῶ Α᾿ςθανάτων appellabant, uti docent Auctores laudati Brissonio de Regno Persar. ita habent Byzantini Imperatores Persicorum Regum aemuli, suos Athenasos seu Immortales, quos a Nicephoro Logotheta, qui sub Michaele Duca rerum potitus est, tunc demum institutos refert Bryennius l. 4. num. 4. Hoc autem illis inditum nomen, quod pacis aeque ac belli tempore militarent, essetque corumcohors Schola vacationis semper ignara: uti de peculiari quadam Caroli M. caterva militari dixit Monachus Sangallensis l. 2. c. 26. Unde Anna Comnena Alexiados l. 2. de Athanatis agens, ait fuisse ςράτευμα τῆς Π῾ωμἀἰκῆς δυνάμεως ἰδιαίτατον, manus Romanae potentiae maxime propria, quia videl. pacis perinde ac belli tem pore inserviebat, Car. du Fresne Glossar. qui hanc in rem Rigaltii quoque ac Meursii Glossaria laudat. Vide etiam infra Immortales.II.ATHANATIapud Persas dicebantur 10. milia virorum delectorum ex Persis ad militiam; quorum si quis aut nece aut morbô numerum minuisset, confestim substituebatur alius. Hesych. Α᾿θάνατοι τάγμα ἱππέων παρὰ Πέρσαις μυείων ἀνδρῶν. Suidas, Α᾿θάνατοι μύριοι Περσῶν ἐπἰλεκτοι. Idem, in Xerxes: Ε῏χε δὲ ἐπιλέκτους μυείους, οῦς Α᾿θανάτους ἐκάλει. Q Curt. l. 3. c. 3. Proximi ibant, quos Persae Immortales vocant, ad decem milia. Quem numerum adfirmat quoque Procopius, de bello Persico. Vide Herodot. l. 7. s. 526.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.